Skip to the text

Sectio 8, art. 5: UTHUM MALUS SACERDOS EUCHARISTIAM CONSECRARE

POSSIT

Siaius qutEstionls: Malus sacerdos hic est sacerdos in statu peccati mortalis.

Ad liceitatem consecrationis requiritur status gratis, Denz. 418, 880, et etiam, ut vidimus, post peccatum mortale, absolutio, nam contritio non sulficit ut sancivit Concilium Tridentinum 880.

QUOD CONSECRATIONEM ET DI SPEN S ATIONEM -Jo

Sed nunc agitur de validitate consecrationis, et circa hoc, ut dictum est in tractatu de sacramentis in communi, q. 64, a. 5 erraverunt Wicleff, Joannes Hus, Hieronymus de Praga, dicentes quod malus sacerdos etiam cum debita materia et forma et cum intentione faciendi quod facit Ecclesia, non vere conficit, non vere absolvit, non vere baptizat, non vere confert alia sacramenta. Concilium Constantiense hunc errorem damnavit, Denz. 672 (cf. etiam n. 169, 297, 424, 488, 545, 584).

Et Concilium Tridentinum (Denz. 855) definivit: « Si quis dixerit, ministrum in peccato mortdli existentem, modo omnia essentialia, qua; ad sacramentum conficiendum aut conferendum pertinent servaverit, non conficere aut conferre sacramentum, an. s. » Ergo responsio affirmativa est de fide.

Exponitur in tractatu de Sacramentis in communi argumentum Traditionis, sufficit pro nunc textus Paschasii, olim S. Augustino attributus. in arg. « sed contra », in hoc textu non tantum asseritur factum, sed datur ratio facti, scil. quia adhuc malus sacerdos est minister Christi. Et hanc rationem exponit S. Thomas in corpore art. ad hoc reducitur:

— Sacerdos consecrat hoc sacramentum non -in virtute propria, sed sicut minister Christi, in virtute et in persona Christi.

— Atqui minister Christi non desinit esse minister ejus ex hoc quod fit malus.

— Ergo malus sacerdos potest valide consecrare Eucharistiam. Major probatur quia effectus penitus supernaturalis omnino super- excedit virtutem propriam sacerdotis.

Minor probata est supra, ni", q. 64, a. 5: « accidit instrumento, in quantum est instrumentum, qualemcumque formam, vel virtutem habeat, praster id quod exigitur ad rationem instrumenti, sicut quod corpus medici, quod est instrumentum animw habentis artem, sit sanum vel infirmum ». Et dictum est III, q. 64, a. 8, c. et ad lum: « in ministro, ut in instrumento libero requiritur et sufficit quod habeat intentionem faciendi quod facit Ecclesia ». Secus fideles multoties dubitarent de va- Hditate sacramentorum, et etiam ministrantes quia, ut hic dicit S. Thomas, minister Christi certus est se esse ministrum Christi, non tamen certus est se esse justum. - Unde S. Paulus affirmat se esse ministrum Christi (I Cor. IV, 4) et postea subdit: « Nihil mihi conscius sum, sed non in hoc justificatus sum ». Ergo sec. auctoritatem S. Pauli minister Christi non desinit esse minister ex hoc quod est malus.

Hffic doctrina connectitur cum distinctione inter characterem et gratiam sacramentalem (cf. supra m, q. 63, a. 2, 3 et 5). Character non est habitus, sed potentia spiritualis, quia nemo male utitur bono habitu. Potentia autem bene vel male utimur. Malus sacerdos male utitur suo charactere. non sancte consecrat, sed consecrat valide et ea quse consecrantur sunt sancta. Imo quivis sacerdos, quantumvis peccator, hasre-

DB minirtro Euchakisti*

ticus, excommunicatus, suspensus, depositus aut degradatus, non amittit characterem et potestatem ordinis.

In fine corporis articuli, animadvertit S. Thomas quod « hoc pertinet ad excellentiam Christi, cui, sicut vero Deo, serviunt non solum bona, sed etiam mala, quw per ipsius providentiam in ejus gloriam ordinantur ».

Speciatim notandum est quod in hoe art., c. initio, S. Thomas dicit : « minister Christi in persona Christi consecrat ». Thomas non dirit « in persona Ecclesia », e contra dicet in art. seq. quod in Missa sunt orationes quas dicit sacerdos in persona totius Eccleske. Ex hoc clare apparet quod pro S. Thoma principalis offerens in sacrificio Christi non est Ecclesia, sed est Christus ipse. Inter eos qui recenter scripserunt de S. Missa quidam hoc non satis servaverunt. Propterea melius vocatur Missa sacrificium Eucharisticum Christi, quam sacrificium ecclesiasticum.

Altissimaj quastiones de essentia sacrificii Missse quandoque ponuntur pro nobis hominibus occasione peccati mali sacerdotis.

Pradicatio verbi divini plus producit quando procedit ex majori fide et caritate. q. 82, a. 6.

Chapter 53 of 84