Sectio 8, art. 4: UTRUM SACERDOS CONSECRANS TENEATUR SUMERE
HOC SACRAMENTUM
Status qucBstionis- Videtur quod non, ex tribus difficultatibus, pra?sertim ex ista quod in aliis sacramentis minister non prsebeat sacramentum sibi ipsi.
Hic articulus pertinet ad qusestionem de sacrificio de qua agitur proprie in qua^stione sequenti.
Qtjod consecrationem et dispensationem
Notantum est quod ssecundum S. Thomam sacrificium Missce, ut videbimus, perficitur per consecrationem separatam panis et vini; alii dicunt quod sacrificium perficitur per consecrationem et communionem sacerdotis et secundum hanc opinionem, sine communione sacerdotis, aoa esset sacrificium.
Secundum S. Thomam adhuc esset sacrificium sine communione celebrantis, sed tamen communio omitti non potest sicut dicit Concilium Toletanum cit. in argum. « sed contra ». Item in Officio SS. Sacraroenti dicitur: « Cujus officium (consecrandi) committi voluit sohs presbyteris, quibus sic congruit ut sumant et dent cateris ».
Lutherus dixit e contra consecrantem non debere commumcare, sed aliis solum communioncm dare.
Legendum est corpus articuli: sunt dua? rationes breviter evolvendav. 1" pertinet ad mediationem ascendentem; 2* pertinet ad medianionem descendentem.
la rctio enim sumitur ex nexu sacrificii exterioris et sacrificii interioris.
Sacrificium exterius est signum sensibile sacrificn interioris quo nosmetipsos Deo subjicimus et offerimus. Ut videbimus, sacnficium exterius Missa commemorando sacrificium crucis directe significat sacnficium interius Chrizti quo Christus interius se obtulit. et nunc, semper vivens ad interpellandum pro nobis, semetipaum adhuc pro nobis offert Deo, oblatione adorationis.
Et ideo missa mali sacerdotis est adhuc sacrificium vahdum, quia agit in persona Christi, principalis offerentis. Sed tamen minister animatus et liber debet quoad liceitatem actus libere semetipsum unire principali offerenti et proinde cum eo interius offerre sacrifieium. Et h<xc oblatio interior ministri debet exterius manifestari et manifestatur auidem per hoc quod minister sacrificio participat per communionem. Sic ut ait S. Thomas < ostendit ad se sacrificium interius perlmere ». Et 'haBC ratio pertinet ad sacerdotem per respectum ad Deum ad quem offert sacrificium, secundum mediationem ascendentem. Cf. Imit. Christi 1 W c. 9: sacerdos debet seipsum offerre, ut victimam. portando crucem suam quotidie; hoc jam debent facere fideles, a fortiori sacerdos.
2> ta.io sumitur ex officio sacerdotis per respectum ad populum, cui debet divina dispensare, sec. mediationem descendentem :
— Ipse sacerdos dispensator divinorum primo debet esse particeps sacrificii,
— - Atqui per hoc fit particeps quod de sacrificio sumit.
— Ergo necesse est quod sacerdos quotiescumque consecrat, sumat hoc sacramentum integre.
Pro ipso sacerdote S. Thomas dicit: « Panis angelicus fit pams hominum... O res mirabilis! manducat Dominum, pauper servus et hurnilis ».
252 De ministro Eucharistlb
Imo qualibet die communio sacerdotis celebrantis deberet esse substantialiter ferventior. Dispositio autem ad ferventem cornmunionem est fames Eucharistke, scil. vivum ejus desiderium procedens a majori spiritu fidei, confidentise et amoris Dei, necnon religionis seu pietatis. Cf. Imit. J. Christi, L. IV, c. 13, 14, 17. Sic melius ac melius intelligitur oratio: « O sacrum cotivivium... mens impletur gratia et futur» gloriar nobis pignus datur ».
Ex hoc articulo jam apparet quod communio sacerdotis secundum S. Thomam non ert de essentia sacrificii, ut aliqui volunt, sed est tantum ejus complementum ; hoc magis explicite videbimus qutest. seq. Per communionem enim, secundum S. Thomam, sacerdos participat sacrificio, prius essentialiter constituto. Sed quia altera opinio non caret probabilitate, in praxi oportet eligere tutiorem partem in sacramentis et sacrificium sine communione celebrantis debet considerari ut dubium.
Quare sacerdos non ten»atur sibi administrare alia sacramenta 1
Ad lum notat S. Thomas, consecrans chrisma aut quamcunque alteram materiam non tenetur postea ea materia consecrata uti; quia confirmatio et alia sacramenta prwter Eucharistiam non habent rationem sacrificii ex qua sumitur pro sacerdote obligatio communicandi.
Ad 2um: Pro aliis sacramentis non solum ministrans non tenetur sibimetipsi ministrare sacramentum, sed etiam non potest, quJa alia sacramenta non existunt nisi quando administrantur, vg. baptismus dum baptizatus abluitur, et in sacramentis idem non potest esse agens et patiens. Eucharistia e contrario existit independenter ab usu seu independenter a communione: unde idem scil. ipse sacerdos potest 1° consecrare et 2° sibimetipsi Eucharistiam ministrare, non est simul patiens et agens quia sunt duo actus. Id quod patitur in 1" actione est nanis, in 2" est ipse sacerdos, sed jam non operatur ut causa instrumentalis.
Ad 3U1» : Exceptionaliter tamen sacerdos non tenetur sumere sacramentum et etiam non debet, scil. quando miraculose corpus Christi sub specie carnis aut sanguinis apparet. Quia ea quse miraculose fiunt, legibus non subduntur. Consulendum tamen esset sacerdoti quod iterato corpus et sanguinem Domini consecraret et sumeret, sed non tenetur tamen ad hoc, ut notat Caj. quoniam Auctor miraculi sacerdotem a lege sumendi absolvit.
Chapter 52 of 84