Skip to the text

Sectio 8, art. 6: UTRUM MISSA SACERDOTIS MALI MINUS VALEAT

QUAM MISSA SACERDOTIS BONI

Slaius qucestionis: Videtur quod non, sicut non melior Baptismus datur a meliori ministro. Attamen in Decreto Gratiani cit. in arg. « sed contra » dicitur contrarium. Sunt tres conclusiones:

Conclusio 1:': Missa mali sacerdotis idem valet quantum ad sacramentum quod est simul sacrificium. Hoc est coroilarium articuli prascedentis. - Idem est enim sacrificium quia eadem victima, et idem principalis offerens, scil. Christus; atqui effectus instrumenti assimilatur causas principali. Id est etiam malus sacerdos, volens consecrare, consecrat in persona Christi.

Conciusio Missa maU sacerdotis idem valet quantum ad orationes prout proferuntur in persona totius Ecclesiai, cujus Sacerdos est minister. Et eadem est ratio sicut de ministerio Christi: quia sicut peccatum mali sacerdotis non impedit actionem instrumentalem qus derivatur a Christo, ita etiam nec impedit quod hic sacerdos remaneat minister Ecclesise.

Addit S. Thomas quod omnes alia orationes quas facit malus sacerdos in ecclesiasticis officiis, vg. dicendo breviarium, similiter sunt fructuosa», quia fiunt in persona Ecclesia, et omnium sanctorum cceli et terrse.

QUOD CONSECRATIONEM ET DISPENSATIONEM 255

Conclusio 3a: Missa mali sacerdotis minus valet quantum ad orationes quas profert ut persona privata.

Dicit S. Thomas in fine c. « orationes ejus privata non sunt fructuosce». Hoc explicatione indiget:

Oratio non requirit gratiam habitualem; in hoc differt a merito; sic oratio peccatoris potest habere vim impetratoriam, sed de facto nullam efficaciam habet oratio si fiat in ipso actu peccandi; atqui ita e3t in prsesenti casu; quia malus sacerdos sacrilege peccat celebrando, et igitur ejus oratio privata non solum non est meritoria, sed non habet vim impetratoriam, imo dicitur: « execrabilis » (Prov. XXVHI, 9), prout execratio contrarie opponitur consecrationi (cf. H-II, q. 83, a. 16, ad lum et 2p>).

Concludit in fine S. Thomas quod missa mali sacerdotis minus valet, quia res considerari solent secundum omnes suas circumstantias. Id est omnibus consideratis minus valet.

Notandum est quod inter hsec tria 1° sacrificium, 2" orationem ut est in persona Ecclesi» et 3° orationem ut ex devotione personali, id quod est minimum est tertium. Sacerdos enim quantumvis sit sanctus, parum est si comparetur cum Christo principali offerenti et etiam dum comparatur cum tota Ecclesia quae omnes sanctos comprehendit.

Ad 3um notatur quomodo bonum privatum boni sacerdotis cum devotione celebrantis fructuosum est aliis; hoc est propter « virtutem Spiritus Sancti qui per unitatem caritatis communicat invieem bona membrorum Christi ». « Malum autem privatum unius hominis non pot.est alteri nocere, nisi per aliqualem consensum ».

Chapter 54 of 84