Liber I, Epistola 16
Ad Severum Episcopum Aquileiensem.
Praecipit ut Romam veniat cum sequacibus suis in synodo judicandus.
Gregorius Severo episcopo Aquileiensi.
Sicut gradientem per avia, carpentem denuo rectum tramitem tota Dominus aviditate complectitur, ita demum de deserente cognitam veritatis viam majore moerore quam gaudio quondam de convertente laetatus fuerat contristatur, quia minoris excessus est veritatem non cognoscere, quam in eadem cognita non manere. Aliudque est quod ab errante committitur, aliud quod per scientiam perpetratur. Et nos si quidem quantum incorporatum te jampridem fuisse in unitate Ecclesiae gavisi fueramus, abundantius nunc dissociatum a catholica societate confundimur. Pro qua re imminente latore praesentium, juxta christia nissimi et serenissimi rerum domini jussionem, ad beati Petri apostoli limina, cum tuis sequacibus venire te volumus, ut auctore Deo aggregata synodo, de ea quae inter vos vertitur dubietate judicetur. (Cf. Paul. Diac. l. III, c. 12; Joan. Diac. l. IV, c. 38.)
Chapter 16 of 846