Liber III, Epistola 37
Ad Bonam Abbatissam.
Monasterium construi praecipit, et omnia a Joanne presbytero ipsi legata confirmat.
Gregorius Bonae abbatissae.
Ecclesiastica damnum non sentit utilitas, si res aliis competentes, cognita veritate, restituat. Cognovimus itaque Joannem quondam presbyterum sanctae Romanae Ecclesiae, cui Deo auctore deservimus, in domo juris sui posita in hac urbe Roma, juxta thermas Agrippianas, oratorium construxisse, ibique quosdam reditus legati titulo per testamenti sui seriem reliquisse; in quo etiam oratorio servorum Dei congregationem esse constituit; et haec omnia ut debuissent impleri, testamenti sui pagina sanctae memoriae decessori nostro Pelagio noscitur deputasse. Sed quia, morte occupatus, hoc non occurrit implere, et domus ipsa cum horto suo ab actoribus nostrae Ecclesiae detinetur, et idcirco hactenus necdum voluntas defuncti completa est, justitiae ratio nos vehementer incitat hujusmodi piae dispositionis arbitrium vestra sollicitudine, et hoc quod decessori nostro injunctum est, adimplere. Sed quoniam illic, pro difficultate temporis, nova servorum Dei congregatio adhiberi non potuit, feminarum saltem congregationem constituendam esse decernimus, atque ideo et locum ipsum solemniter dedicare. Et quia monasterium ubi tu prius fuisti in ruinae erat periculo constitutum, te illic 651 cum congregatione tua consistere per omnia debere, Deo annuente, perspeximus, quatenus in suprascriptae domus monasterio, juxta voluntatem defuncti, Domino Redemptori nostro serviens esse congregatio potuisset, et imminens posses periculum evitare. Unde necesse est ut et nunc et in futuris temporibus Dei illic laudes per eam quae modo est vel successura est congregationem modis omnibus celebrentur. Considerantes igitur antedicti presbyteri voluntatem, perpetuo illic tempore monasterium esse, atque ad id eamdem domum in integro cum horto suo et rebus inferius designatis, quae a testatore relictae sunt, proprietatis jure constituimus pertinere; id est, massam Magulianensem cum appendicibus suis via Numentana milliario plus minus undecimo, tabernam in hac urbe, quae est posita juxta Palacenis, et Salgamum positum ante domum suprascripti monasterii. Oportet ergo ut ita dilectio tua diligenter invigilet, ut et Dei illic, sicuti praefati sumus, laudes salubri studio devote, ut moris est, celebrentur, et suprascriptae res ad jus ipsius pertinentes, nulla, te negligente, occasione depereant. Hanc enim sollicitudinem non solum te, sed etiam eas quae tuo loco successerint in praedicto monasterio et rebus superius designatis, constituimus nihilominus exhibere.
Chapter 176 of 846