Skip to the text

Liber III, Epistola 38

Ad Libertinum Praefectum.

Ut Nasam Judaeum seductorem puniat, necnon Christiana mancipia ab illo comparata liberet.

Gregorius Libertino praefecto Siciliae.

Ab ipso administrationis exordio, Deus vos in causae suae voluit vind etam procedere, 652 et hanc vobis mercedem propitius cum laude servavit. Fertur siquidem quod Nasas quidam sceleratissimus Judaeorum, sub nomine beati Eliae altare punienda temeritate construxerit, multosque illic Christianorum ad adorandum sacrilega seductione deceperit; sed et Christiana, ut dicitur, mancipia comparavit, et suis ea obsequiis ac utilitatibus deputavit. Dum igitur severissime in eum pro tantis facinoribus debuisset ulcisci, gloriosus Justinus, medicamento avaritiae, ut nobis scriptum est, delinitus, Dei distulit injuriam vindicare. Gloria autem vestra haec omnia districta examinatione perquirat; et si hujusmodi manifestum esse repererit, ita districtissime ac corporaliter in eumdem sceleratum festinet vindicare Judaeum, quatenus hac ex causa et gratiam sibi Dei nostri conciliet, et his se posteris pro sua mercede imitandum monstret exemplis. Mancipia autem Christiana (Grat. dist. 54, c. 13), quaecunque eum comparasse patuerit, ad libertatem, juxta legum praecepta, sine ambiguitate perducite; ne, quod absit, Christiana religio Judaeis subdita polluatur. Ita ergo omnia districtissime sub omni festinatione corrigite, ut non solum pro hac vobis disciplina gratias referamus, sed et testimonium de bonitate vestra, ubi necesse fuerit, praebeamus. (Cf. Joan. Diac. l. IV, c. 43.)

Chapter 177 of 846