Liber III, Epistola 36
Ad Sabinum Defensorem.
Ut Januarium episcopum et Epiphanium presbyterum criminibus accusatos Romam perducant. Pompeianam vero, Theodosiam et Isidorum adjuvet Romam venire cupientes.
Gregorius Sabino defensori Sardiniae.
Quaedam ad aures nostras gravia pervenerunt, quae quoniam canonicam emendationem exspectant, 650 idcirco experientiae tuae praecipimus quatenus una cum Joanne notario, omni excusatione postposita, Januarium fratrem et coepiscopum nostrum summa huc exhibere instantia non omittas, ut eo coram posito, ea quae ad nos perlata sunt subtili valeant indagatione perquiri. Pompeiana vero atque Theodosia religiosae feminae, juxta postulationem suam, si huc venire voluerint, vestra eis in omnibus praebete solatia, ut desideria sua vobis queant succurrentibus adimplere: praecipue autem Isidorum eloquentissimum, sicut petiit, studii vestri sit per omnia vobiscum adducere, ut causae ejus qualitas, quam contra Ecclesiam Caralitanam habere dignoscitur, interius trutinata, legalem valeat finem accipere.
Praeterea quoniam aliqua nobis de persona Epiphanii presbyteri facinora nuntiata sunt, necesse est ut diligentius cuncta perscruteris, et seu mulieres cum quibus perisse dicitur, seu alios quos de causa eadem scire aliquid senseris, huc pariter festines adducere, quatenus ecclesiasticae districtioni liquide possint aperiri quae vera sunt. Haec vero omnia ita efficaciter utrique curabitis adimplere, ut nulla vos de neglectu culpa respiciat, scientes ad vestrum omnino pertinere periculum, si haec nostra quoquo modo fuerit lentata praeceptio.
Chapter 175 of 846