Skip to the text

Liber IV, Epistola 3

Ad Constantium Episcopum.

Nullam a Constantio datam de tribus capitulis cautionem. Chalcedonensis synodi fidem in Romana Ecclesia integram servari. Divisis proinde episcopis ad unitatem redeundum.

Gregorius Constantio episcopo Mediolanensi.

Pervenit ad nos quod quidam episcopi vestrae dioecesis exquirentes occasionem potius quam invenientes, sese scindere a fraternitatis vestrae unitate tentaverint, dicentes te apud Romanam urbem in trium capitulorum damnationem cautionem fecisse. Quod videlicet idcirco dicunt, quia quantum fraternitati tuae etiam sine cautione credere soleam, nesciunt. Si enim hoc esset necessarium fieri, verbis nudis vobis credi potuisset. Ego tamen nominata inter nos neque verbo neque scripto tria capitula recolo. Sed eis, si citius revertuntur, de suo errore parcendum est, quia, juxta Pauli apostoli vocem: Non intelligunt neque quae loquuntur, neque de quibus affirmant (I Tim. I, 7) . Nos enim, auctore veritate, teste conscientia, fatemur nos fidem sanctae Chalcedonensis synodi per omnia illibatam custodire, nihilque ejus definitioni addere, nihil subtrahere audere. Sed si quis contra eam, ejusdemque synodi fidem, sive plus minusve ad sapiendum appetit usurpare, eum omni dilatione postposita anathematizamus, atque a sinu matris Ecclesiae alienum esse decernimus. Quem igitur ista mea confessio non sanat, non jam Chalcedonensem synodum diligit, sed matris Ecclesiae sinum odit. Si ergo ea ipsa quae audere visi sunt, zelo loqui animae praesumpserunt; superest ut hac satisfactione suscepta, ad fraternitatis tuae 684 unitatem redeant, seque a corpore Christi, quod est sancta universalis Ecclesia, non dividant.

Chapter 209 of 846