Liber IV, Epistola 5
Ad Bonifacium Episcopum. I, 44.
Cleri sui moribus et famae consulat. Id de subdiaconis ejus decernit, quod supra de Siculis lib.
Gregorius Bonifacio episcopo Regiensi.
Contumelia quidem sacerdotum est, de divinis cultibus admoneri. Quod enim ipsi debent 685 exigere, turpiter exiguntur. Tamen ne, quod non aestimamus, in aliquo fraternitas tua ea quae ad opus Dei pertinent negligat, de hoc ipso specialiter te praevidimus adhortandum. Admonemus itaque ut nullatenus clerus Regitanae civitatis, in causis quas eorum poscit officium, fraternitatis tuae remissione laxetur. Sed in iis quae ad Deum pertinent, instantissime atque studiosissime compellantur. Opinionem quoque praedicti cleri tui studere te volumus, ut nihil de iis pravum, nihil quod contra ecclesiasticam disciplinam pertinet, audiatur; ad ornatum quippe ejus, non ad foeditatem actuum eorum pertinere debet officium. Subdiaconis vero tuis (Grat. dist. 32 c. 9) hoc quod de Siculis statuimus, decernimus observari; nec illam definitionem nostram cujusquam sinas contumacia aut temeritate corrumpi; quatenus dum praedicta omnia per te fuerint conservata districtissime, nec admonitionis nostrae, sicut et credimus, transgressor existas, nec in quolibet reum te remissionis accuset pastoralis tibi commissus ordo regiminis.
Chapter 211 of 846