Liber IV, Epistola 4
Ad Theodelin Am Reginam.
Quod sese a Constantii communione suspenderit, dolet. Nihil contra Chalcedonensis synodi fidem Justiniani temporibus actum asserit. Hortatur ut Constantii ordinationem suscipiat, eique communione jungatur.
Gregorius Theodelindae reginae Langobardorum.
Quorumdam ad nos relatione pervenit ab aliquibus episcopis gloriam vestram usque ad hoc scandalum contra sanctam Ecclesiam fuisse perductam, ut sese a catholicae unanimitatis communione suspenderet. Quod quantum vos pure diligimus, tantum de vobis fortius dolemus, quia vos imperitis stultisque hominibus creditis, qui non solum ea quae loquuntur nesciunt, sed vix ea percipere quae audierint possunt.
Dicunt enim piae memoriae Justiniam temporibus aliqua contra Chalcedonensem synodum fuisse constituta, qui dum neque legunt neque legentibus credunt, in ipso errore manent quem sibi de nobis ipsi finxerunt. Nos enim, teste conscientia, fatemur de fide ejusdem sancti Chalcedonensis concilii nihil motum, nihil esse violatum; sed quidquid praedicti Justiniani temporibus actum est, ita actum est ut fides Chalcedonensis concilii in nullo vexaretur. Si quis autem contra ejusdem synodi fidem aliquid loqui praesumit vel sapere, nos ejus sensum sub anathematis interpositione detestamur. Cum ergo integritatem nostram ex conscientiae nostrae attestatione cognoscitis, superest ut nunquam vos a catholicae Ecclesiae communione separetis, ne tot vestrae lacrymae, tantaque bona opera pereant, si a fide vera inveniuntur aliena. Decet ergo gloriam vestram ad reverendissimum fratrem et coepiscopum meum Constantium, cujus et fides, et vita bene olim mihi approbata est, sub omni celeritate transmittere, eique directis vestris epistolis indicare ordinationem ejus quam benigne suscepistis, et quia ab ejus Ecclesiae communione in nullo separamini. Quamvis in hac re me vobis superflue dicere arbitror, quia etsi quid in vestro animo dubietatis fuit, veniente filio meo Joanne abbate, atque Hippolyto notario, ex corde vestro arbitror fuisse sublatum.
Chapter 210 of 846