Skip to the text

Liber IV, Epistola 13

Ad Clementium Episcopum.

Adeodatus presbyter, si sola aegritudinis causa Ecclesiae suae defuerit in locum suum restituendus.

Gregorius Clementio episcopo primati Bizaceno.

Praesentium latoris Adeodati querelam (Grat. 7, q. 1, c. 3), qui se sui presbyteratus loco incongrue dicit expulsum, licet subditae tibi textus petitionis explanet, tamen paulo judicavimus apertius retexendam. Asserit namque a Quintiano fratre et coepiscopo nostro in loco suo pro quibusdam se suis ordinandis negotiis relaxatum, aegritudinisque causa per duorum mensium spatium suae se Ecclesiae defuisse, cujus rei occasionem captantem praedictum fratrem nostrum alium loco ejus illic presbyterum ordinasse. Hortamur igitur fraternitatem tuam 694 ut causam ejus sollicite districteque perquiras. Et si manifestae aegritudinis, sicut dicitur, causa Ecclesiae suae eum defuisse repereris, nullum ei ex ordinatione alterius presbyteri permittas praejudicium generari, sed in locum suum sine aliqua eum fac dubietate restitui. Sin autem aliter se res habere dicitur quam porrecta ab eo continere videtur suggestio, causam ejusdem canonice legitimeque perquire, et quidquid tibi secundum Deum visum fuerit, juvante Domino, ita stude decernere, ut nulla de hac re quaestio ad nos ulterius revertatur. Illud autem charitatem tuam specialiter admonemus (Grat. ibid.), ut si vera fuerit hujus suggestio, atque in suum fuerit ordinem restitutus, de presbytero qui in loco ejus ordinatus est, subtiliter districteque debeas esse sollicitus. Et si quidem sine datione aliqua ad eumdem ordinem pervenerit, ut in simoniacam haeresim non potuisset incidere, in alia quacunque vacante Ecclesia cum volumus ordinari. Sin autem in eo quidpiam, quod avertat Dominus, fuerit tale repertum, ipso etiam presbyteratus privetur ordine, quem non causa replendae necessitatis Ecclesiae, sed sola comprobatur ambitione suscepisse.

Chapter 219 of 846