Skip to the text

Liber IV, Epistola 14

Ad Maximianum Episcopum.

Ut Felicem diaconum in sua Ecclesia suscipiat.

Gregorius Maximiano episcopo Syracusano.

Praesentium lator Felix diaconus, cum nullatenus in haereticorum dogma lapsus sit, nec a catholica fide discesserit, pravis illectus adversus Constantinopolitanam synodum suspicionibus, in Istricorum se separatione removerat. Qui cum Romam venisset, recepta a nobis juvante Domino ratione, excessum suum, recepta Dominici corporis communione, correxit. Quia ergo, ut dictum est, non in haeresim incidit, sed a sacris generalis Ecclesiae mysteriis quasi rectae studio intentionis erravit, imbecillitati ejus atque necessitatibus consulentes, maximeque sustentationi ejus pietatis intuitu providentes, in tua Ecclesia 695 Syracusana eum praevidimus cardinandum; sive ut officium diaconatus expleat, seu certe ut sola ejusdem officii pro sustentanda paupertate sua commoda consequatur, in tuae fraternitatis volumus hoc pendere judicio. Quod hortamur ut tua fraternitas implere festinet. Commendantes etiam personam ejus, quatenus nullis eum patiaris molestiis aut necessitatibus subjacere, ne vel nostrae commendationis inveniaris tramitem neglexisse, vel minus exhibuisse quam tuus exigit ordo pauperibus, quia et nos ei annuum quid de nostra Ecclesia dari fecimus, ut ejusdem operis quod te hortamur exhibere participes esse possemus. (Cf. Joan. Diac. l. III, c. 20.)

Chapter 220 of 846