Liber IV, Epistola 15
Ad Januarium Episcopum.
Theodosiae, monasterium in domo sua construere cogitanti, concurrat.
Gregorius Januario episcopo Caralitano.
Theodosia religiosa femina in construendo monasterio voluntatem Stephani quondam viri sui complere desiderans, petiit a nobis ut ad fraternitatem tuam nostras transmitteremus epistolas, quibus per commendationem nostram tuum facilius mereretur auxilium. Asserit siquidem hoc a suo conjuge constitutum, ut in praedio quod appellatur Piscenas, quod ad Xenodochii Thomae quondam episcopi jura pervenit, monasterium construi debuisset. Quia igitur in alienis hoc fundare rebus, licet possessor, permitteret, dominus tamen videtur cum ratione refugere, petitionem ejus praevidimus annuendam, id est ut in domo juris sui, quam Caralis asserit se habere, ancillarum Dei monasterium debeat, Domino adjuvante, construere. Sed quia praedictam domum suam dicit ab hospitibus atque supervenientibus onerari, hortamur fraternitatem tuam ut studeas ei in cunctis concurrere, devotionique ejus tuae praebeas tuitionis auxilium, ut mercedis defuncti atque ejus studii tuus te concursus faciat et sollicitudo participem. Reliquiae vero, quas ibidem postulat collocandas, volumus ut a fraternitate tua sub debita veneratione condantur.
Chapter 221 of 846