Liber IV, Epistola 21
Ad Venantium Episcopum.
Christianum mancipium retinere Judaeis non liceat; qui vero Judaeorum terras dudum colunt Christiani, peragant colere jure colonario.
Gregorius Venantio episcopo Lunensi.
Multorum ad nos relatione pervenit, a Judaeis in Lunensi civitate degentibus, 700 in servitium Christiana detineri mancipia: quae res nobis tanto visa est asperior, quanto a fraternitate tua patientia operosior. Oportebat quippe te respectu loci tui, atque Christianae religionis intuitu, nullam relinquere occasionem ut superstitioni Judaicae simplices animae non tam suasionibus, quam potestatis jure quodammodo deservirent. Quamobrem hortamur fraternitatem tuam ut secundum piissimarum legum tramitem, nulli Judaeo liceat Christianum mancipium in suo retinere dominio. Sed si qui penes eos inveniuntur, libertas eis tuitionis auxilio ex legum sanctione servetur. Hi vero qui in possessionibus eorum sunt, licet et ipsi ex legum districtione sint liberi, tamen quia colendis eorum terris diutius adhaeserunt, ut pote conditionem loci debentes, ad colenda quae consueverant rura permaneant, pensiones praedictis viris praebeant, et cuncta quae de colonis vel originariis jura praecipiunt peragant, extra quod nihil eis oneris amplius indicatur. Quod si quisquam de his vel ad alium migrare locum, vel in obsequio suo retinere voluerit, ipse sibi reputet qui jus colonarium temeritate sua, jus vero dominii sibi juris severitate damnavit. In his ergo omnibus ita te volumus solerter impendi, ut nec direpti gregis pastor reus existas, nec apud nos minor aemulatio fraternitatem tuam reprehensibilem reddat.
Chapter 227 of 846