Skip to the text

Liber IV, Epistola 19

Ad Leonem Acolythum.

Ecclesiam sanctae Agathae in Subura commendat.

Gregorius Leoni acolytho.

Locorum venerabilium cura nos admonet de eorum utilitate per omnia cogitare. Quia ergo ecclesia sanctae Agathae sita in Subura, quae spelunca fuit aliquando pravitatis haereticae, ad catholicae fidei culturam Deo propitiante reducta est, ideo hujus auctoritatis tenore commonitus, pensiones omnium domorum in hac urbe constitutarum, quas praedictam ecclesiam temporibus habuisse Gothorum constiterit, annis singulis congregare non desinas, et quantum in sartis tectis, vel luminaribus, aliaque reparatione ejusdem ecclesiae necessarium fuerit, erogare modis omnibus studebis. Quidquid vero exuberare potuerit, fideliter rationibus te ecclesiasticis inferre praecipimus. Mense Aprili, indictione 12.

Chapter 225 of 846