Skip to the text

Liber IV, Epistola 22

Ad Constantium Episcopum.

Hortatur ut Venantium Lunensem episcopum in cleri sui ac caeterorum religiosorum emendatione adjuvet.

Gregorius Constantio episcopo Mediolanensi.

Quorumdam de Laudensium venientium partibus ad nos relatione pervenit, religionem locorum ipsorum ita ab ecclesiasticae disciplinae tramite deviasse, ut nullatenus in suis moribus, 701 actionibusque canonicae dispositionis statuta respiciant. Quae quia erant et examinanda subtilius, et severius ulciscenda, praesentium latorem Venantium fratrem et coepiscopum nostrum ut instanter emendarentur, admonui. Sed pro magnitudine inquietudinis excedentium personarum, solum se non judicavit in hujusmodi inquisitione sufficere; ideoque postulavit a nobis ut in eodem examinando negotio fraternitatis tuae ei adjiceretur atque auctoritatis auxilium. Quanquam igitur fraterna dilectio hoc a te et sine nostris scriptis debeat exigere, tamen praesentibus quoque vos specialiter epistolis adhortamur, ut adhibito vobis praedicto fratre nostro, cunctos clericos caeterosque religiosos praenominatae civitatis et territorii ejus de excessibus quorum aliquid est suspicionis ad te venire compellas, atque cuncta secundum Deum propter futuri metum judicii subtiliter inquirentes, si quem a canonum statutis recessisse repereritis, canonica eum ultione corrigite. Nec patiamini in locis vestris eos qui non gerunt in moribus quod ostendunt in habitu per abrupta diutius evagari. Quos oportet et ad rectitudinis normam pastorali vos circumspectione reducere. Ita ergo fraternitas tua, cunctis solertius indagatis, quae nobis in talibus nuntiata sunt corrigat, ordinet, atque in futurum sopire festinet, ut et animae tuae proficiat, si tui causas vigilanter atque vivaciter perscrutaris officii, et nostrum minime frustrari permittas, quod semper de tuae maturitatis habuimus districtione judicium.

Chapter 228 of 846