Liber IX, Epistola 36
Ad Fortunatum Neapolit. Episcopum.
Reversis e Gallia Judaeis negotiatoribus, Christiana quae adduxerint mancipia aut iis tradantur qui emptionem injunxerant, aut Christianis intra quadragesimum diem venundentur. Caveat a Basilio Judaeo filiis suis Christianis mancipia donante.
Gregorius Fortunato episcopo Neapolis.
Cognoscentes qualis fraternitatem vestram zelus pro Christianis mancipiis, quae Judaei de Galliarum finibus emunt accenderit, adeo nobis sollicitudinem vestram placuisse signamus, ut inhibendos eos ab hujusmodi negotiatione nostra etiam deliberatio judicaret. Sed Basilio Hebraeo cum aliis Judaeis veniente comperimus hanc illis a diversis judicibus reipublicae emptionem injungi, atque evenire ut inter paganos et Christiani pariter comparentur. Unde necesse fuit 954 ita causam cauta ordinatione disponi, ut nec mandantes frustrari, nec hi qui contra voluntatem suam se inquiunt obedire, aliqua sustineant injuste dispendia. Proinde fraternitas vestra hoc vigilanti sollicitudine observari ac custodire provideat, ut revertentibus eis a praefata provincia, Christiana mancipia quae ab ipsis adduci contigerit, aut mandatoribus contradantur, aut certe Christianis emptoribus intra diem quadragesimum venundentur. Et transacto hoc dierum numero, nullus apud eos quolibet modo remaneat. Si autem quaedam ex eisdem mancipiis talem aegritudinem fortassis incurrerint, ut intra statutos dies vendi non valeant, adhibenda sollicitudo est ut dum saluti fuerint pristinae restituta, similiter modis omnibus distrahantur, quia rem quae culpa caret ad damnum vocari non convenit. Quoniam vero quoties novum quid statuitur ita solet futuris formam imponere ut multis dispendiis praeterita non condemnet, si qua apud eos mancipia de emptione anni praeteriti remanserunt, vel a vobis nuper ablata sunt, dum apud vos sunt posita, ea habeant alienandi licentiam, ne detrimentum ante prohibitionem possint ignorantes incurrere, quod eos dignum est postmodum vetitos sustinere.
Nuntiatum praeterea nobis est suprascriptum Basilium filiis suis Deo propitio Christianis quaedam mancipia ad hoc velle titulo donationis concedere, ut ei hujus occasionis obtentu, domini solummodo nomine ablato, deserviant; et post hoc si ad Ecclesiam confugiendum forte crediderint, ut fieri debeant Christiana, non in libertatem, sed eorum dominio quibus antea donata sunt vendicentur. In qua re fraternitatem vestram decenter convenit vigilare. Et si qua filiis suis mancipia donare voluerit, ut cuncta fraudis tollatur occasio, fiant modis omnibus Christiana, et in domo ejus non maneant; sed cum res exegerit ut eorum debeat uti solatiis, hoc illi jubeantur impendere quod etiam a suis filiis ei decet et propter Deum convenit exhiberi.
Chapter 493 of 846