Liber IX, Epistola 45
Ad Joannem Syracusanum Episcopum.
Mala Felicis fide exposita, hortatur ut motam ab illo controversiam absque mora jubeat finiri.
Gregorius Joanni episcopo Syracusano.
Ante aliquantum temporis filius noster Felix, vir gloriosus, suis nobis epistolis questus est quarumdam possessionum suarum fines ab hominibus Ecclesiae vestrae violenter esse pervasos, 960 et nullam se apud vos invenire justitiam. Sed nobis incredibile visum est hoc aut vobis esse praesentibus perpetratum, aut certe si ad aures vestras pervenit, non fuisse correctum. Ne tamen ejus praetermittere querimoniam videremur, fraternitati vestrae scripsimus ut aut ea si vera essent compesci, aut certe actores Ecclesiae suae cum eo faceret subire judicium. Post haec vero hominem cum epistola ad nos dirigens, indicavit nihil vos facere voluisse. De qua re, scientes sanctitatis vestrae discretionem, dum noster animus dubitaret, comperimus illum magis distulisse, nam vos paratos exstitisse ut debuisset esse judicium. Et quamvis hac de causa denuo vobis non fuerat scribendum, quippe quia ea quae rationis sunt ante vos manifestum est facere voluisse, verumtamen ne querelam ipsius neglexisse forsitan videamur, hanc ad vos idcirco epistolam dedimus, hortantes ut cum eo etiam nunc, mora postposita, vestros ad judicium homines transmittatis, in quo et momenti et proprietatis valeat quaestio terminari, ut post hoc nec ille habeat quod queratur, nec Ecclesia vestra tenere aliquid praejudicialiter videatur. Quia vero homo quem ad nos misit schedam compromissi ac judicati protulit, ubi legebatur possessionem eam quae Asinaria dicitur, quam ab hominibus vestris invasam nuper asseruit, decessoris vestri recordandae memoriae Maximiani temporibus esse ex judicio restitutam, necessarium esse praevidimus ejus exemplar transmittere. Et ideo si ita actum manifeste cognoscitis, id est si possessio ipsa decessore vestro consentiente restituta est, et a praedicto viro possessa, sine aliqua eam facite contentione restitui, manente scilicet proprietatis, sicut in eodem judicio constitutum est, quaestione. Si vero aliter est, et hoc pariter judicii necesse est definitione distingui. Haec igitur omnia ita fraternitas vestra, indita sibi tranquillitate, sine aliqua mora fieri provideat, quatenus nec contra nos murmur excitetur invidiae, nec nobis praedictus vir importunus denuo cogatur existere. (Vide sup. epp. 13 et 44.)
Chapter 502 of 846