Skip to the text

Liber IX, Epistola 23

Ad Joannem Syracusanum Episcopum.

Commissas Romano defensori causas Leontii adversus Leonem episcopum, et Archelaum medicum.

Gregorius Joanni episcopo Syracusano.

Filius noster gloriosus vir Leontius exconsule de fratre et coepiscopo nostro Leone graviter est questus nosque ejus querela omnimodo turbavit, quia ita praecipitanter et leviter ab episcopo agi non debuit. Quam causam subtiliter exsequendam venienti Romano defensori commisimus. De vestra autem fraternitate qui ab eo directus est queritur, quod Archelai viri clarissimi medici defensione fratris et coepiscopi nostri Domitiani metropolitae utilitas gravetur. Et quidem tueri juste filios suos, vel, sicut est, forte sanctae Ecclesiae negotia, fraternitas vestra debet, et nullam occasionem dare adversariis maledicti gratia. Quod tamen vos per omnia custodire etiam ista loquendo non ambigo; eidem tamen Romano venienti etiam de hac causa injunximus, ut vobiscum debeat quae sunt recta disponere.

Chapter 480 of 846