Liber IX, Epistola 39
Ad Romanum in Sicilia Defensorem.
Gaudioso inopi solidos sex singulis annis tribuat.
Gregorius Romano defensori Siciliae.
Divinorum nos admonent eloquia praeceptorum necessitatem patientibus ecclesiasticum praebere subsidium. Quia ergo dilectissimus filius noster Cyprianus diaconus, Gaudiosum defensorem sedis nostrae, qui Syracusis degere comprobatur, paupertatis asserit inopia constringi, idcirco experientiae tuae praesenti auctoritate mandamus ut a praesenti secunda indictione sex solidos annis singulis ei dare non differas, ut et ille hujus remedii solatio potiatur, et tu quod dederis tuis sine dubio noveris rationibus imputandum. (Cf. Joan. Diac. l. II, c. 55.)
Chapter 496 of 846