Skip to the text

Liber IX, Epistola 27

Ad Romanum Defensorem.

Ecclesiastica patrocinia non omnibus indiscrete impendenda.

Gregorius Romano defensori.

Pervenit ad nos quia quidam homines minorem omnimodo discretionem tenentes, in suis nos periculis implicari desiderant, atque ita volunt ab ecclesiasticis personis defendi, ut ipsae quoque personae ecclesiasticae ex eorum culpa teneantur. Idcirco praesenti te praeceptione admoneo, et per te fratrem et coepiscopum nostrum domnum Joannem, vel caeteros qui interesse possunt; ut patrocinia ecclesiastica, sive mea suscipiatis scripta, sive etiam minime fuerint directa, sub tanto moderamine debeatis impendere, quatenus (Grat. 14, q. 6, c. 3) si qui in furtis publicis implicati sunt, a nobis non videantur injuste defendi ne opinionem male agentium ex indiscretae defensionis ausu in nos ullo modo transferamus; sed quantum decet Ecclesiam, admonendo, verbum intercessionis adhibendo, quibus valetis succurrite, ut et illis opem feratis, et opinionem sanctae Ecclesiae non inquinetis. (Cf. Joan. Diac. l. IV, c. 56.)

Chapter 484 of 846