Skip to the text

Liber IX, Epistola 50

Ad Anthemium Subdiaconum.

Benenatum facinus abnegantem, Romam cum accusatore aliisve personis mittat.

Gregorius Anthemio subdiacono.

Comperimus Benenatum Misenatem facinus quod de se per scripturam manus prius professus est abnegare. Et ideo quia hujus sceleris negatio, sicut majori discussione, ita et majori indiget ultione, experientiae tuae praesenti auctoritate praecipimus ut eumdem Benenatum, accusatoremque ipsius, simul et personas de quibus accusatus est, atque omnes qui in accusationis chartula leguntur, sub omni huc cautela et celeritate transmittat, quatenus causae hujus veritas districta, ut dignum est, inquisitione examinari valeat et agnosci.

Chapter 507 of 846