Liber IX, Epistola 30
Ad Anthemium Subdiaconum.
Monasterio sancti Marci Massam Veneris restituendam curet.
Gregorius Anthemio subdiacono Neapolitano.
Aequitatis jus exigit ut hoc quod a praedecessoribus nostris cognita veritate est redditum, nostra indebite denuo Ecclesia tenere non debeat, ne quod omnino contra religiosum constat esse propositum, non vera, sed imaginaria ac magis dolosa fuisse restitutio videatur. Et ideo quoniam Stephanus abbas monasterii sancti Marci, quod constitutum juxta muros Spoletanae civitatis esse dignoscitur, questus est nobis Massam Veneris 951 in provincia Campania sitam, territorio Minturnensi, quam ei beatae memoriae decessoris nostri Benedicti redditam praeceptione cognovimus, ab Ecclesia nostra nunc indebite detineri: idcirco hac tibi auctoritate praecipimus, ut si manifeste ab Ecclesiae nostrae hominibus detinetur, in jus eam praedicti monasterii sine aliqua mora vel altercatione restituas. Si vero non a nostris, sed a quibusdam forsitan extraneis detinetur, strenua te agere sollicitudine volumus, ut in jus modis omnibus memorati debeat monasterii reformari, quatenus et ipse quod suum est, te solatiante, sine aliqua fatigatione recipiat, et alter de dispendio monasterii injuste lucrum non habeat.
Chapter 487 of 846