Skip to the text

Liber IX, Epistola 42

Ad Agilulphum Langobardorum Regem.

De pace composita gratias agit. Petit ut ducibus suis praecipiat ne pacem turbent.

Gregorius Agilulpho regi Langobardorum.

Gratias excellentiae vestrae referimus, quia petitionem nostram audientes, pacem quae utrisque esset partibus profutura, sicut de vobis confidentiam habuimus, ordinastis. Ex qua re 958 excellentiae vestrae prudentiam et bonitatem valde laudavimus, quia pacem diligendo vos Deum qui ipsius est auctor amare demonstrastis. Nam si, quod absit, facta non fuisset, quid aliud agi habuit, nisi ut, cum peccato et periculo partium, miserorum rusticorum sanguis, quorum labor utrisque proficit, funderetur? Sed ut prodesse nobis eamdem pacem, quemadmodum a vobis facta est, sentiamus, paterna charitate salutantes, petimus ut quoties se occasio dederit, ducibus vestris per diversa loca, et maxime in his partibus constitutis, vestris praecipiatis epistolis ut hanc pacem, sicut promissum est, pure custodiant, et occasiones sibi aliquas non quaerant unde aut contentio quaedam, aut ingratitudo nascatur, quatenus voluntati vestrae amplius agere gratias valeamus. Latores vero praesentium sicut revera homines vestros eo quod decuit affectu suscepimus, quia justum fuit ut viros sapientes, et qui pacem factam Deo propitio nuntiarent, cum charitate et suscipere et dimittere deberemus.

Chapter 499 of 846