Skip to the text

Liber IX, Epistola 32

Ad Anthemium Subdiaconum.

A Fausto Ecclesiae Vulturnae ministeria suscipiat, in tuto habeat, et describat.

Gregorius Anthemio subdiacono.

Comperimus ministeria Ecclesiae Vulturnae, quae, Constantius defensor propter injunctam sibi sollicitudinem, deficiente clero vel episcopo ejusdem Ecclesiae, tulerat, apud haeredem ipsius remansisse. Et quia gloriosum virum Faustum filium ipsius ea reddere sine nostro consensu dubitare cognovimus, nostris eum hortati sumus epistolis, ut experientiae tuae ministeria ejusdem Ecclesiae reddere sine dubietate aliqua debuisset. Et ideo experientia tua ministeria ipsa sub desuscepti emissione 952 suscipiat, atque in toto habere studeat, et modum ac qualitatem ipsorum nobis facta notitia omni subtilitate innotescat.

Chapter 489 of 846