Skip to the text

Liber IX, Epistola 51

Ad Anthemium Subdiaconum.

Reliquum pecuniae pro castro construendo datae apud Benenatum perquirat, eamque in illud ipsum ex toto curet impendi.

Gregorius Anthemio subdiacono.

Pervenit ad nos quondam Benenatum Misenatem episcopum pro construendo illic castro solidos accepisse. Et quia pars eorum solidorum apud eum dicitur remansisse, experientia tua subtili indagatione perquirat; et si quid manifeste de ipsis solidis cognoveris remansisse, comitatio comiti praedictae civitatis sub desuscepti illud pagina contradat, atque immineat ut in constructione ejusdem loci, sicut sunt dati, Deo adjuvante proficiant, quia ratio nulla permittit ut propriis cujusquam usibus applicetur quod pro communi utilitate datum esse cognoscitur.

Chapter 508 of 846