Liber IX, Epistola 62
Ad Romanum Defensorem.
Defensorum nomen usurpantes compescat. Fortunatum amoveat ab Ecclesiae negotiis. Martianum Joanni episcopo, Romanae Ecclesiae patrimonium curanti, inobedientem exsulare cogat.
Gregorius Romano defensori.
Pervenit ad nos quod tonsuratores in Sicilia prava sibi praesumptione nomen defensorum sumerent, 979 atque eos non solum utilitatibus ecclesiasticis non esse utiles, sed etiam hac occasione multa indisciplinata committere. Proinde experientiae tuae praesenti auctoritate praecipimus, ut hoc diligenter inquirat. Et si quos sibi, praeter eos qui hujus rei epistolas habent, hoc denuo nomen usurpare repererit, districta illud emendatione compescat. Si vero quosdam strenuos ac fideles in Ecclesiasticis negotiis esse probaveris, subtiliter nobis de eis renuntiare necesse est, ut utrum digni sint epistola judicemus.
Praeterea a Fortunato de iis quae gessit rationes subtiliter perscrutari te volumus, et satisfactis omnibus quae debere constiterit, eum per patrimonium vel actionem aliquam Ecclesiae nostrae transire ulterius non permittas, quia ita se, quantum ad nos pervenit, exhibuit, ut commune aliquid deinceps cum nostris habere non debeat.
Praeterea nuntiatum est nobis Martianum quemdam, qui nomen sibi defensoris assumpsit, fratri et coepiscopo nostro Joanni, cui curam patrimonii nostri commiseramus, exhibere obedientiam distulisse. Require ergo; et si verum est, exsilio transmittatur, ut ex cujus Ecclesia honoris sibi falsum nomen arripuit, administranti utilitates ipsius minime obedisse impunitum non sit. Sed et si qui sunt alii ordinationi memorati fratris nostri inobedientes, districta in eos ultione modis omnibus vindicabis.
Chapter 519 of 846