Skip to the text

Liber IX, Epistola 55

Ad Fantinum Defensorem Panormitanum.

Pro Judaeorum Synagogis irritationabiliter occupatis et consecratis, pretium solvat Victor episcopus.

Gregorius Fantino defensori Panormitano.

Ante aliquantum tempus Victori fratri et coepiscopo nostro scripsimus, ut quoniam quidam Judaeorum, data nobis petitione, questi fuerunt synagogas in civitate Panormitana positas cum hospitiis suis fuisse ab eo irrationabiliter occupatas, quousque causa utrum juste factum esset potuisset agnosci, ab eorum suspenderet se congregatione, ne forte in eorum sola voluntate versari praejudicium videretur. Et quidem nos praedictum fratrem nostrum incongrue aliquid egisse, sacerdotii ejus respectus facile credere non permisit. Sed quia Salerio notario nostro, qui illic praesens postea inventus est, renuntiante, comperimus (Grat. 14, q. 6, c. 2) nullam exstitisse causam pro qua potuissent rationabiliter occupari, atque eas esse inconsulte ac temere consecratas, idcirco experientiae tuae 974 praecipimus ut quia quod semel consecratum est, Judaeis ultra non valet restitui, quantum a filiis glorioso Venantio Patricio et Urbico abbate synagogae ipsae cum his hospitiis quae sub ipsis sunt, vel earum parietibus cohaerent, atque hortis ibi conjunctis aestimatae fuerint, studii tui sit ut praefatus frater et coepiscopus noster dare pretium debeat; quatenus hoc quod occupari fecit, in jus Ecclesiae ipsius valeat provenire, et illi opprimi aut aliquam pati injustitiam nullo modo videantur. Codices vero vel ornamenta pariter ablata quaerantur. Quae si manifeste tulta sunt, et ipsa sine ambiguitate aliqua volumus restitui, quia sicut illis quidquam in synagogis suis facere, ut et ipsi prius scripsimus, ultra quam lege decretum est, non debet esse licentia; ita eis contra justitiam et aequitatem nec praejudicium, nec aliquod debet inferri dispendium. (Vide lib. XI, epp. 48 et 49.)

Chapter 512 of 846