Liber IX, Epistola 59
Ad Joannem Episcopum Syracusanum.
Indicat quid Bizacenus primas egerit, ne a Romano episcopo judicaretur. De illius causa, quod placuerit, loquatur cum Martino Scholastico.
Gregorius Joanni episcopo Syracusano.
Fraternitatis vestrae scripta suscepi, in quibus indicastis Martinum virum eloquentissimum 976 de Africana provincia Syracusas venisse, vobisque aliquid secretum locutum fuisse. Et quidem fraternitas vestra, quoties occasionem reperit, amorem suum erga beatum Petrum apostolum non cessat ostendere. Unde omnipotenti Deo gratias agimus, quia ubi illa est, nos illic absentes non invenimur. Causam tamen de qua agitur, necdum sanctitas vestra subtilius agnovit. In quodam enim crimine Byzacenus primas fuerat accusatus, et piissimus imperator eum juxta statuta canonica per nos voluit judicari. Sed acceptis decem auri libris, tunc Theodorus magister militum obstitit ut minime fieret. Tamen piissimus imperator admonuit ut transmitteremus, et quidquid esset canonicum faceremus. Sed videntes contrarietates hominum, eamdem causam finire noluimus. Nunc autem idem primas aliqua de consilio suo loquitur. Et valde dubium est utrum pure an certe, quia a coepiscopis suis impetitur, nobis modo talia loquatur; nam quod se dicit sedi apostolicae subjici, si qua culpa in episcopis invenitur, nescio quis ei episcopus subjectus non sit. Cum vero culpa non exigit, omnes secundum rationem humilitatis aequales sunt. Tamen quod vestrae fraternitati placet, cum praedicto eloquentissimo Martino loquimini. Vos enim tractate quid agere debeat: cui nos de causa breviter rescripsimus, quia et hominibus incognitis passim nos credere non debemus. Si tamen vos qui eum in praesenti conspicitis, ei loquendum fixius aliquid judicatis, vestrae hoc charitati committimus, de cujus amore in omnipotentis Dei gratia certi sumus. Quae autem vos agitis, nos egisse non dubitetis.
Chapter 516 of 846