Skip to the text

Liber IX, Epistola 68

Ad Eusebium Thessalonicensem, Etc.

Neque Constantinopolitano episcopo oecum nici titulum sibi arroganti, ullo modo consentiant: neque in Synodo, si de rebus aliis agatur, statuta vetera sinant convelli.

Gregorius Eusebio Thessalonicensi, Urbico Dirrachino, Andreae Nicopolitano, Joanni Corinthio, Joanni primae Justinianae, Joanni Cretensi, Joanni Larisseo et Scodritano, aliisque compluribus episcopis.

Suscepti regiminis cura constringimur, officii nostri sollicitudinem vigilanter extendere, et fratrum nostrorum animos sermone admonitionis instruere; ut nec ignorantes praesumptio prava decipere, nec scientes dissimulatio quaedam valeat excusare. Cognoscat siquidem fraternitas vestra, Joannem quondam Constantinopolitanae 984 civitatis Antistitem contra Deum, contra pacem Ecclesiae, in omnium despectu et injuria sacerdotum, modestiae ac mensurae suae terminos excessisse, et illicite in synodo superbum ac pestiferum oecumenici, hoc est universalis sibi vocabulum usurpasse. Quod beatae recordationis Pelagius decessor noster agnoscens, omnia gesta ejusdem synodi, praeter illa quae illic de causa venerandae memoriae Gregorii episcopi Antiocheni sunt habita, valida omnino districtione cassavit, districtissima illum increpatione corripiens, ut se a novo et temerario superstitionis nomine cohiberet; adeo ut suum illi diaconum, nisi tantum nefas emendaret, procedere prohiberet. Cujus nos rectitudinis zelo per omnia inhaerentes, statuta ipsius sine refragatione Deo protegente servamus, quia dignum est ut rectam decessoris sui viam gressibus inoffensis incedat, quem de eodem loco ad reddendam rationem aeterni judicis tribunal exspectat. In qua re ne quid omittere quod ad pacem Ecclesiae pertinet videremur, nostris eumdem sanctissimum Joannem scriptis semel iterumque convenimus, ut amoto superbiae nomine cordis sui elationem ad humilitatem, quam magister et Dominus noster docuit, inclinaret. Quem quoniam neglexisse comperimus, haec eadem et beatissimum fratrem et consacerdotem nostrum Cyriacum successorem ipsius concordiae studio non destitimus admonere. Sed quia hoc jam, ut videmus, mundi hujus termino propinquante, in praecursione sua apparuit humani generis inimicus, ut ipsos qui ei contradicere bene atque humiliter vivendo debuerunt, per hoc superbiae vocabulum praecursores habeat sacerdotes, hortor atque suadeo ut nullus vestrum hoc nomen aliquando recipiat, nullus id consentiat, nullus scribat, nullus ubi fuerit scriptum admittat, vel subscriptionem suam adjiciat; sed sicut omnipotentis Dei ministros decet, integrum se ab hujusmodi venenata infectione custodiat, et callido insidiatori in se locum non praebeat, quoniam hoc in totius Ecclesiae injuriam ac discissionem, et sicut diximus, in omnium vestrum despectum fit. Nam si unus, ut putat; universalis est, restat ut vos episcopi non sitis.

Praeterea pervenit ad nos quod fraternitas vestra ad urbem Constantinopolim sit convocata. Et quamvis piissimus noster imperator agi illic illicita non permittat, tamen ne perversi homines conventus vestri occasione percepta, aut pro hujus nominis superstitione locum surreptionis requirant, aut ob aliam rem facere synodum cogitent, quatenus hoc in ea callidis machinationibus inducant, quamvis sine apostolicae sedis auctoritate atque consensu nullas quaeque acta fuerint vires habeant, verumtamen coram omnipotenti Deo obtestor et moneo ut nullus vestrum illic quibuslibet suasionibus, quibuslibet blandimentis, quibuslibet praemiis, quibuslibet terroribus teneatur assensus; sed pro aeterni judicii consideratione adversus 985 prava desideria salubriter atque unanimiter vos exhibete; et, pastorali constantia atque apostolica auctoritate suffulti, praedonem irruentemque lupum excludite, et in discissionem Ecclesiae saevienti non cedite; ne de hac re quacunque surreptione synodum patiamini, quae neque legitima quidem, nec synodus dicenda est, celebrari. Hoc quoque pariter admonemus, ut si forte nil actum de hujus perversi nominis mentione fuerit, sed de alia re synodus forte colligitur, omnino sitis cauti, circumspecti, vigilantes, atque solliciti, ne quid illic contra locum aliquem vel personam praejudicialiter sive illicite, vel adversus canones censeatur. Sed si quid incidentis utilitatis causa tractandum est, sic causa de qua agitur formam accipiat, ut statuta vetera nulla convellat. Unde iterum coram Deo et sanctis ipsius admonemus ut haec omnia summo studio et tota mentis intentione servetis. Nam si quis, quod non credimus, scripta praesentia aliqua in parte neglexerit, a beati Petri apostolorum principis pace se noverit segregatum. Ita ergo fraternitas vestra agat, ut cum Pastor pastorum in judicio venerit, de loco regiminis quem accepit reatum habere non possit.

Chapter 525 of 846