Liber IX, Epistola 66
Ad Anatolium Diaconum.
Ex Istriae schismate ad Ecclesiae unitatem reversis faveat.
Gregorius Anatolio diacono Constantinopolitano.
Latores praesentium, qui de Istricorum schismate ad unitatem Ecclesiae Deo miserante reversi sunt, multa de pravitate episcoporum 983 qui in illis partibus sunt conqueruntur. Et quia ea pro re Constantinopolim festinantes tua sibi petunt adesse debere solatia, dilectionem tuam his hortamur affatibus, ut eis salva ratione solatiari debeat atque concurrere; quatenus te opitulante et minus illic fatigari, et quod justum est facilius valeant adipisci.
Chapter 523 of 846