Liber IX, Epistola 67
Ad Constantium Mediolanensem Episcopum.
Ut cum Mariniano Ravennate de Maximi Salonitani causa judicet.
Gregorius Constantio episcopo Mediolanensi.
Maximus Salonitanae Ecclesiae praevaricator, postquam per potestates majores saeculi obtinere nihil valuit, ad minores sese contulit; nobisque tam nimietate precum quam attestatione bonorum operum praevalere contendit. Ex qua re inhumanum credidi, si is qui se multum timere me dicit, in aliquo me temperatiorem minime invenire potuisset. Et ideo decrevi ut reverendissimus frater et coepiscopus noster Marinianus ejus causam debeat in Ravennati urbe cognoscere. Si autem persona ejus suspecta forsitan habetur, volumus ut vestra quoque fraternitas, si ei laboriosum non est, ad eamdem civitatem fatigare se debeat, et cum praedicto fratre in eodem judicio pariter sedere. Quidquid autem vestrae utrorumque sanctitati placuerit, scitote mihi modis omnibus placiturum; et vestrum ego judicium meum deputo; et quae utrique vos relaxanda esse censetis, me relaxare certum tenete; hoc tamen sollicite pensantes, ne aut cum peccato remissi, aut cum injuria sanctae Ecclesiae esse videamur austeri. Hujus autem causae exsecutionem Castorio chartulario injunximus, ut ipse nobis debeat cuncta quae acta fuerint, subtiliter renuntiare. (Cf. Joan. Diac. l. IV, c. 12.)
Chapter 524 of 846