Skip to the text

Liber X, Epistola 6

Ad Theodorum Curatorem.

Joannis praefecti uxorem commendat.

Gregorius Theodoro curatori.

Quamvis gloriae vestrae bonitas semel sibi commendatos nesciat oblivioni mandare, verumtamen scientes haec eadem iterata charissimum filium non onerose suscipere, scribere nos quae jamdudum scripsimus non piget. Quia ergo Joannes gloriosissimus filius noster, praefectus urbis ad deducendam huc conjugem suam latorem praesentium Joannem clarissimum virum illic noscitur transmisisse, paterna dilectione salutantes, petimus ut quia memoratus gloriosissimus filius noster divisus hic consistere non potest, venienti conjugi ipsius gloriae vestrae sinceritas patrocinii sui opem ferat. Et ut securius iter suum, Deo custodiente, peragere valeat ad Perusinam civitatem, militari eam solatio fulciri disponat, quatenus et antedictus gloriosus vir amplius patrociniis vestris sit deditus, et nos dulcissimae gloriae vestrae gratias referamus.

Chapter 590 of 846