Liber X, Epistola 12
Ad Fortunatum Neapolitanum Episcopum.
Fuscum abbatem, et monasterium ejus commendat.
Gregorius Fortunato episcopo Neapolitano.
Quamvis et ratio et loci sui qualitas fraternitatem vestram commoneat tuitionem monasteriis, et maxime sub se constitutis, impendere, verumtamen quia lator praesentium Fuscus abbas suum a nobis voluit ex abundanti monasterium commendari; his vos hortamur affatibus, ut quia frustra monasterium ipsum inquietudine advenientium asserit laborare, sanctitatis vestrae illud defensio tueatur, et ab aliquo illud gravari contra rationis ordinem non permittat, quatenus dum nullum id injustae rei pondus afflixerit, et vos videamini quod sacerdotis est salubriter impendisse, et degens illic congregatio, quae in Dei laudibus 1050 occupatur, nullis irrationabiliter molestiis valeat subjacere.
Chapter 596 of 846