Liber X, Epistola 7
Ad Marinianum Ravennatem Episcopum.
Joannis praefecti uxorem commendat.
Gregorius Mariniano episcopo Ravennae.
Gloriosissimus filius noster Joannes, praefectus urbis, ad hoc illuc latorem praesentium 1046 Joannem virum clarissimum destinavit, ut gloriosam conjugem ipsius Deo debeat protegente huc perducere. Quam et nos huc volumus per omnia advenire, ut praedictum gloriosissimum filium nostrum non divisum, sed totum habere possimus. Fraternitas itaque vestra sollicitudinem gerat ne quod impedimentum ad veniendum sustineat, atque ut hic citius adesse valeat, studiose concurrat. Et ita se circa eam quocunque exegerit usus exhibeat, ut nec suam abesse esse conjugem sentiat, et nos in vobis modis omnibus praesentes esse cognoscat.
Chapter 591 of 846