Liber X, Epistola 9
Ad Joannem Episcopum Syracusanum.
Basilio Capuano antistiti, pro Cethego et Flora, auri libras decem per Maximum solvat.
Gregorius Joanni episcopo Syracusano.
Gloriosi filii nostri Cethegus atque Flora jugales, pro certis causis suis Maximum virum clarissimum palatinum privatarum ad Siciliam transmittentes, decem libras auri reverendissimo fratri nostro Basilio Capuanae civitatis episcopo, qui illic jam esse dignoscitur, suis utilitatibus profuturas dari de pensionibus ecclesiastici patrimonii voluerunt. In quarum restitutione, ne qua mora fieret, aut difficultas forte contingeret, quantitatem ipsi dilectissimo filio nostro Bonifacio diacono tradiderunt. Et ideo quia nostros nos filios, et praesertim ubi damnum minime sentit Ecclesia, non convenit contristare, his fraternitati tuae mandamus apicibus, ut suprascripto fratri coepiscopoque nostro Basilio et Maximo viro clarissimo, secundum voluntatem praedictorum filiorum nostrorum Cethegi atque Florae gloriosarum personarum, decem libras auri sine tarditate post subditam desuscepto paginam dare debeatis, quatenus dum nulla in accipiendo eis mora provenerit, et illi mandata sibi, ut noverint, utiliter exsequantur, et pars Ecclesiae rationabiliter sit munita.
Chapter 593 of 846