Skip to the text

Liber X, Epistola 14

Ad Fantinum Defensorem.

Fusco abbati, monasterii sui Codices et vela restitui faciat.

Gregorius Fantino defensori Neapolitano.

Fuscus, abbas monasterii sancti Archangeli quod Macharis dicitur, atque sanctorum Maximi, Erasmi, et Julianae, asseruit Constantium cellae suae presbyterum ob temporis qualitatem se in Siciliam transmigrasse, et Codices monasterii sui atque vela secum pariter deportasse. Quem quoniam defunctum perhibet, et ea quae cellae suae esse commemorat sibi postulat debere restitui, experientia tua veritatem curet addiscere; et si ita est, 1051 omnia quae monasterii ipsius sunt sine aliqua faciat dilatione restitui. Nam contra rationem est ut quod de monasterio pro temporis, sicut dictum est, qualitate sublatum est, ab ejus debeat jure separari. Ita ergo experientia tua agat, ut veritatem addiscens, praedictum illic abbatem, vel quem vice sua transmiserit, dilationem frustra sustinere minime patiatur.

Chapter 598 of 846