Skip to the text

Liber X, Epistola 21

Ad Joannem Italiae Praepositum.

Conqueritur de subtracta Neapolitanae diaconiae annona.

Gregorius Joanni praeposito Italiae.

Quidquid tribuitur pauperi, si subtili consideratione pensetur, non est donum, sed mutuum, quia quod datur multiplicato sine dubio fructu recipitur. Scripsistis autem nobis ut Dulcitio agenti vices vestras dicere deberemus ne quid super diatyposim auderet expendere. Et quanquam sit laudabile futura prospicere, quia tamen infirma omnino cautela est quae pietatis adjutorio non munitur, in hac sollicitudine vestra est quod nos pro vobis contristare invenimus. Fertur itaque quod annonas atque consuetudines diaconiae, quae Neapoli exhibetur, eminentia vestra subtraxerit. Quod minus fortasse fuerat obstupendum, si Joannis decessoris vestri non fuissent tempore ministratae. Si igitur haec ille, cujus cunctis notum est quam fuerit gravis actio, non negavit, quale sit sapientia vestra consideret, si vel in aliquo bono opere malus homo vos superet. Nulla enim occasione hoc subtrahere vos decuit. Quod etsi forte nullus vestris voluisset rationibus imputare, hoc de proprio vos impendere non debuit gravare precario, ut hujusmodi pietas in vestro esset patrona juvamine, quae ministra fuisset in opere. Haec itaque debet eminentia vestra potentia qua pollet inspicere, atque hoc quod a decessoribus ejus non est ademptum, ut solite valeat ministrari, largitatem bonitatis suae debeat magis ostendere; quantenus nec in his quae secundum jussionem Domini agitis adversitatem aliquam incurratis; et hujus vobis officii ministratio, et coram hominibus laudem parare, et coram omnipotenti Deo possit providere mercedem. Data mense Aprilis, indict. 3.

Chapter 605 of 846