Liber X, Epistola 30
Ad Castorium Notarium.
Iterum monet ut de possessione quae monasterio concessa dicebatur quod justum est faciat.
Gregorius Castorio notario.
Experientiae tuae in praesenti nos recolis praecepisse ut de possessione quae monasterio sanctorum Marci, Marcellini et Feliculae, quod Ravennae situm est, largitatis titulo dicitur esse concessa, quia causam bene nosti, debuisses quod justum est facere. Pro qua re hac te iterum nostra praeceptione duximus commonendum, ut in re ipsa vigilans debeas esse atque sollicitus. Et si manifeste donatam esse cognoveris, et nihil est quod a partibus nostrae objici possit Ecclesiae, impedimentum aliquod monasterio ad tenendum ipsam possessionem non facias. Si vero quia, prout diximus, causa bene tibi est cognita, habes quod juste possit pro Ecclesiae partibus allegari, electorum te cum parte altera necesse est subire judicium, ut et veritas cognosci, et quod aequitatis ordo suaserit, valeat definiri.
Chapter 614 of 846