Liber X, Epistola 31
Ad Libertinum Expraetorem.
Hortatur ut adversa patienter sustineat, et vestes ad suorum usus suscipiat lubens.
Gregorius Libertino expraetori.
Quanta vos saeculi hujus premat angustia, incognitum non habemus. Sed quia in summa tribulatione positis 1062 sola est consolatio misericordia Creatoris, in eum spem vestram ponite, ad ipsumque tota vos mente convertite, qui et juste quem vult permittit affligi, et confidentem in se misericorditer liberabit. Ipsi ergo gratias agite, et patienter quaeque illata sunt sustinete. Nam rectae mentis est Deum non solum in prosperis benedicere, sed etiam in adversitatibus collaudare. In his igitur quae patimini nullum contra Deum murmur cordi vestro subrepat, quia ad quid hoc Creator noster operetur ignotum est. Forsitan enim, magnifice fili, aliquid illum in prosperis positus offendisti, unde te clementi amaritudine vult purgare. Et ideo, nec temporalis te frangat afflictio, nec rerum damna discrucient, quia si, in adversis gratias referens, Deum tibi patientia feceris esse placabilem, et quae amissa sunt multiplicata redduntur, et super haec gaudia aeterna praestantur. Peto autem ne injuriosum ducatis quod viginti a nobis vestitus ad pueros vestros per Romanum defensorem scripsimus praeberi, quia de beati Petri apostoli rebus quamvis parva sint quae offeruntur, pro magna semper benedictione suscipienda sunt, quoniam et hic vobis valebit majora impendere, et apud omnipotentem Deum beneficia aeterna praestare. Mense Junio, indict. 3. (Vide inf. ep. 51. Cf. Joan. Diac. l. II, c. 55.)
Chapter 615 of 846