Liber X, Epistola 27
Ad Zittanum Magistrum Militum.
Fatetur persolvenda etiam a religiosis tributa.
Gregorius Zittano magistro militum.
Epistolas vestras Graeco sermone dictatas me indico suscepisse, in quibus dicitis quod quaedam religiosa loca responsum juri publico de rebus ei competentibus reddere contemnant. Quae res me omnino contristavit, quia nostri est habitus non solum praejudicia minime facere, sed etiam facta aequanimiter portare, nisi forte quod res pauperum defendere rationabiliter cogimur, ne apud omnipotentem Deum culpabiles inveniri valeamus. Proinde Fantino defensori quae scripserim gloriae vestrae transmisi, ut ipse religiosos quosque in Panormitanis partibus apud electos judices venire compellat, et suorum actuum rationem reddant. Omnipotens Deus coelestis vobis misericordiae largitatem praebeat, ut per cuncta quae agitis ejus gratiae serviatis. Mense Maio indict. 3.
Chapter 611 of 846