Skip to the text

Liber X, Epistola 22

Ad Leonem Catanensem Episcopum.

Sancti Viti monasterium tueatur a quorumdam molestiis; junctos vero mulieribus monachos digna emendatione corrigat.

Gregorius Leoni episcopo Catanensi.

Martianus, monachus monasterii sancti Viti, quod in Aetna monte est positum, consensu, ut ait, congregationis ejusdem monasterii ad nos veniens, questus est multas monasterium ipsum a quibusdam molestias ac praejudicia sustinere. Inter quae illud nos quoque vehementissima exacerbatione commovit, quod in tantum monasterium ipsum innotuit calcari ac despici, ut etiam monachis ibidem degentibus mulieribus se jungere sine metu sit licitum. Quod si ita est, quam grave vestram fraternitatem, et apud Deum peccatum, et apud homines culpa respiciat, ipse poteris judicare, quippe quia nulla te praevales excusatione defendere. Aut enim haec fieri nescisti, et culpa neglectus vehementer argueris; aut certe factum recognovisti, et graviorem erga te videris indignationem exigere, cur tantum facinus ultione districtissima non punisti. Itaque scriptis fraternitatem vestram praesentibus commonemus, ut cum omni hoc vigilantia investigare festinet. Et si hujusmodi iniquitatem a quibusdam perpetratam invenerit, ita hujus perversitatis facinus digna studeat emendatione corrigere, quatenus et Deum placare, et aliis ne de caetero quid simile perpetretur custodiae possit disciplinam ostendere. Molestias vero quas praedictum monasterium pati, vel ea quae ei perhibentur invasa, sanctitas vestra cognoscat, et ita se in quantum justum est, in protectione ejusdem exhibeat, ut in nullo contra aequitatis ordinem valeat aliquo modo praegravari. Praeceptum vero beatae recordationis nostri praedecessoris Pelagii datum ad Elpidium praedecessorem vestrum, cujus subtus exemplaria fecimus ascribi, sine aliqua volumus refragatione servari.

Chapter 606 of 846