Skip to the text

Liber X, Epistola 26

Ad Fortunatum Neapolitanum Episcopum.

Joannem palatinum hortetur ut neque saponarios affligat, neque ipsorum nonnullis faveat a pactione juramento firmata recedentibus. Hortantem si non audierit Joannes, accedat praefecti auctoritas.

Gregorius Fortunato episcopo Neapolitano.

Augustinus praesentium portitor, qui reliquorum saponariorum civitatis vestrae vice sese dixit esse transmissum, questus nobis est quod Joannes vir clarissimus palatinus multis eos frustra affligat incommodis, atque nova plurima eorum corpori praejudicialiter nitatur imponere. Denique ut, sicut ait, eos promittere sibi compellat ut si quis arti eorum sociari voluerit, quidquid commodi de introitu ejus accesserit, ipsi proficiat. Adjiciens quoque pactum inter se de quibusdam rationabilibus artis suae capitulis, juxta priscam consuetudinem omnium consensu, interposita esse poena confectum, atque id sacramento interveniente firmatum, et ab eo nunc velle quosdam ex suis, ejus videlicet patrocinio fretos, abscedere, atque ita contravenire cupientibus tuitionem impendere, ut, quod dici grave est, plus in defensione ejus praesumptionem habeant, quam de poena penuriam, vel de sacramento praestito possint habere formidinem. Quod si ita se res habet, quia etiam ipsi quod agit adversum est, quippe qui alieno se peccato sua defensione constituit esse participem, fraternitas vestra paterna eum adhortatione conveniat, ut ab hujusmodi se actu cohibeat, et praejudicialiter illis nihil imponat, nec eos dispendiis quibuslibet contra rationem affligat. Pariter etiam providendum est ut et pactum, ubi sacramenta sunt praestita, conservetur, et cum dispendio animae suae temporalia lucra contraveniendo non appetat, ne et perjurii crimen incurrat, et commoda prave desiderata non capiat. Et si, quod non credimus, admonitionem vestram praedictum Joannem virum clarissimum videtis forte differre, cum eminentissimo filio nostro praefecto stricte loquimini, ut ipse hoc, sicut in praesenti dici fecimus, quomodo praeviderit, rationabiliter faciat emendari, quatenus et eos qui tuitionis nostrae suffragia quaesiverunt quorumdam voluntas injuste non opprimat, et ille ab opere se indecenti prohibitum, pro suae magis animae utilitate cognoscat. Datum mense Maii, indict. 3

Chapter 610 of 846