Liber X, Epistola 34
Ad Ecclesium Clusinum Episcopum.
De Joanne Diacono a Balneoregiensibus in episcopum electo sollicite inquirat.
Gregorius Ecclesio episcopo Clusino.
Gloriosus filius noster Aufridus ad nos scripta transmisit, indicans quod in castro Balneo-Regis, 1064 una cum habitatoribus loci ipsius sibi Joannem Diaconum elegerit episcopum ordinandum, de cujus omnino vita bona testatus est. Sed quia quae sint canonica nesciunt, et nos inexpertis vel incognitis manus temere non audemus imponere, fraternitas vestra cum omni sollicitudine ac vigilantia diversis quibus potuerit modis de vita actibusque ipsius requirere studeat. Et si nihil est quod ei canonice possit obsistere, requirendum quoque est si in opere Dei studium habuit, vel psalmos novit. Et si talis fuerit, eum ad nos cum testificationis suae epistola dirigat. Si vero aliter fuerit, vestris nobis similiter epistolis indicate, et habitatores loci ipsius adhortamini ut si iste aptus non fuerit, sicut et suprascripto Aufrido filio nostro scripsimus, alium sibi eligant qui ad hoc officium cum gratia Dei aptus valeat inveniri.
Chapter 618 of 846