Skip to the text

Liber X, Epistola 38

Ad Januarium Caralitanum Episcopum.

Curet ut nec violentiam patiantur qui ad ecclesiam refugerint, nec ii qui hactenus sunt oppressi damna sustineant.

Gregorius Januario episcopo Caralitano.

Qualiter in Sardinia minores vel pauperes, ab eis qui illic majores sunt opprimantur, reverendissimi fratris nostri Dominici Carthaginensis episcopi atque eminentissimi filii nostri Innocentii praefecti epistolae docuerunt; a quibus ut quae nobis scripta sunt noveritis, ipsarum vobis epistolarum exemplaria praevidimus transmittenda. Et ideo quia ea quae petenda sunt offeruntur, studiose agendum est ut ea quae promittuntur opere compleantur.

Si qui eorum de quibus est quaestio, in ecclesiam fortasse refugerint, ita debet causa diligentia vestra disponi, ut nec ipsi violentiam patiantur, nec ii qui dicuntur oppressi damna sustineant. Curae ergo vestrae sit ut eis sacramento ab iis quorum interest de servanda lege et justitia promittatur, et per omnia commoneantur exire, atque suorum actuum reddere rationem, quibus etiam Ecclesiae vestrae defensorem deputare vos convenit. Cujus sollicitudine ea quae illis fuerint promissa serventur, quatenus nec aliis noxia sint, et ipsis ecclesiastica, salva ratione, possint prodesse refugia. Ita ergo fraternitas vestra faciat, ut haec quae ejus studio emendanda sunt mora per eam vel impedimentum aliquod non contingat.

Chapter 622 of 846