Liber X, Epistola 28
Ad Fantinum Defensorem.
Causas Sabinianum inter et Theodorum episcopum, tum de impensis in hospites, tum de aliis suo judicio definiat.
Gregorius Fantino defensori.
Sabinianus vir clarissimus, praesentium lator, nobis indicavit hanc olim ibi consuetudinem convenisse, ut, diversis supervenientibus, cives ejusdem civitatis de proprio expensas impenderent. De qua re dum se quererentur affligi, hoc illis cum Theodoro Lilybetano quondam episcopo convenisse, ut in Ecclesia ejus certae portiones substantiae suae donatione conscriberentur, et hoc in se onus susciperet, atque, securis eis redditis, ipse de Ecclesia quidquid esset necessarium, erogaret. Se vero per tertiam decimam et primam indictiones, quibus praedictae civitati defensoris officium tenuit, absente episcopo, de proprio expendisse quod de Ecclesia poterat erogari. Et quia sibi quod expendit postulat debere restitui, idcirco experientiae tuae praecipimus ut reverendissimo fratri et coepiscopo nostro Decio studeat imminere, quatenus aut pacifica, si ita est, cum eo ordinatione decidat; aut certe si qua se ratione a restitutione expensarum credit defendere posse, in judicio tuo assistat. Et exquisita 1060 diligentius veritate, ita quidquid tibi aequitatis ordo suaserit, mora postposita definito, ut et rationabiliter causa finem accipiat, et partes apud te nulla fatiget in observatione dilatio. Si autem donationes, de quibus dictum est, Ecclesiae suae esse onerosas existimat, et reddere eas donatoribus fortasse voluerit, si qui ex eis qui eas recipiunt clerici sunt, a te similiter moneantur ut aut secundum portiones suas quae erant soliti dare persolvant, aut certe si causari voluerint, contentiones partium tua necesse est cognitione distingui, ut nulla se pars inaudita queratur praejudicium sustinere. Alias vero causas quas cum memorato reverendissimo viro fratre nostro suprascriptus portitor habere praesentes se asserit, tuo similiter volumus, mediis sacris Evangeliis, judicio definiri.
Chapter 612 of 846