Liber X, Epistola 50
Ad Domitianum Metropolitanum.
Nondum Romam venisse Leontium. Se illi suffragatum in exsequendis imperatorum jussis. Commissam eidem ac Joanni episcopo Theodori episcopi causam.
Gregorius Domitiano episcopo metropolitano.
Quam magnae charitatis sit in mente vestra sinceritas, etiam res ipsa testatur, quod dilectionis affectum 1078 quem coram positis exhibetis servare absentibus non cessatis. Proinde multum nos ad diligendum gloriosum Leontium communem filium epistolarum vestrarum testificatio provocavit, quia dum illum sanctitati vestrae in amicitiis indicastis esse conjunctum, qualis jam sit ostenditur, scilicet quia bono viro nisi bonus homo placere non potuit. Et ideo non immerito diligendus est, qui vobis invenitur familiariter conjunctus. Idem autem gloriosus vir in Sicilia se retinuit, et ad Romanam urbem necdum venit. In his tamen quae ei pro publica utilitate serenissimorum dominorum jussione mandata sunt, in quantum ratio sinit, minime suffragari distulimus. Gloriosum enim Gregorium expraefectum, vel alios qui in septis ecclesiasticis residebant, hortari studiose curavimus, ut exire et rationes suas exponere debuissent. Qui egredientes cum Marco viro magnifico Scribone, qui ad exhibitionem eorum venerat, accepto verbo ad Siciliam ire parati sunt.
Praeterea de substantia Theodori episcopi, quam Ecclesiae vestrae juri scripsistis fuisse suppositam, plus amplius aliud quod fieri posset non fuit, quam ut antefato gloriosissimo Leontio de quo tanta testificamini, cui et causam ipsam asseritis commendatam, atque Joanni fratri et coepiscopo nostro, de cujus sanctitate et sollicitudine certi sumus, hujus negotii audientiam mandaremus; hortantes ut et veritatem cum omni studeant subtilitate perquirere, et ita contentionibus partium secundum justitiam citius finem imponere, quatenus nec homines sanctae fraternitatis vestrae longa valeat illic dilatio retinere, nec pars altera inaudita se pati praejudicium conqueratur. Quidquid enim alteri hac de re fuerit statutum, certi estote quia sine mora complebitur. Nam sicut sine judicio quemquam nolumus condemnari, ita quae definita fuerint, nulla patimur excusatione differri. Omnipotens autem Deus sua vos protectione atque propitiatione circumtegat, gressusque vestros in timoris sui tramite conservet, vosque pro me ad orandum excitet, ut et vestris intercessionibus mea studia in viam vitae dirigantur.
Chapter 634 of 846