Skip to the text

Liber X, Epistola 46

Ad Joannem Episcopum Syracusanum.

Agat ne apud Leontium exconsulem injustum aliquid patiatur Crescentius vicarius.

Gregorius Joanni episcopo Syracusano.

Cum lator praesentium Crescentius vicarius noster, quem ad se filius noster gloriosissimus 1076 domnus Leontius exconsul praecepit occurrere, exire de septis venerabilibus dubitaret, ne qua per eum excusatio aliis fortasse nasceretur, aut publica diceretur utilitas impediri, ei ut egredi debuisset, aequitate servata, permitti fecimus. Et ideo quia haec illi res, sicut jussus fuerat, illic suasit occurrere, fraternitas vestra ei salva ratione concurrat, atque apud praedictum gloriosissimum Domnum vestrum agere cum ea qua consuevit charitate studeat, ut in nullo eum contra leges aut rationem patiatur aliquo modo praegravari; sed justitiam ei, sicut Christianitati ejus convenit, in omnibus faciat custodiri, quatenus et ipse ad mercedem suam, quod aequitatis ordo exigit, videatur salubriter servasse, et hic se contra ea quae promitti fecimus, gravari non sentiat. (Vide ep. 50.)

Chapter 630 of 846