Skip to the text

Liber X, Epistola 60

Ad Azimarchum Scribonem.

Quod tardius ad Siciliam venerit Gregorius, non studio factum, sed corporis infirmitate.

Gregorius Azimarcho scriboni.

Quod praesentium portitor gloriosus filius noster Gregorius tarde ad Siciliam venit, non voluntate distulit, sed ita infirmitate corporis debilis factus est, ut vix in multis diebus reparari potuerit. Cujus debilitatis indicia etiam ipsi adhuc in eo cognoscetis. Mox autem ut aliquantulum convaluit, venire illuc sicut magnitudini vestrae promiserat, non neglexit. Quod ideo his apicibus scribendum praevidimus, ne eum distulisse sponte credentes, hanc moram ejus forsitan studio factam putaretis.

Chapter 644 of 846