Skip to the text

Liber X, Epistola 62

Ad Neapolitanos.

Neque Joannem in episcopum eligendum fuisse, quod non castus; neque Petrum, si incautus sit ac fenerator. Alium igitur ex Ecclesiae suae clero aptum sibi provideant.

Gregorius clero et nobilibus civibus Neapolitanis.

Nec novum (Grat. 8, q. 1, c. 17) nec reprehensibile est in eligendo episcopo populi se vota in duas partes dividere: sed grave est quando in hujusmodi causis non ex judicio, sed ex solo favore venit electio. Prius enim quam scripta ad nos vestra discurrerent, Joannem diaconum, qui ad altera parte electus est, parvulam habere filiam ex quorumdam relatione cognovimus. Unde si rationem voluissent attendere, nec alii eum eligere, nec ipse debuerat consentire. Nam qua praesumptione ad episcopatum audet accedere, qui adhuc longam corporis sui continetiam, filiola teste, convincitur non habere? Petrus autem item Diaconus (Dist. 39, c. 1), quem a vobis electum asseritis, omnino quantum dicitur simplex est. Et nostis quia talis hoc tempore in regiminis debeat arce constitui, qui non solum de salute animarum, verum etiam de extrinseca subjectorum utilitate et cautela sciat esse sollicitus. Nam (Dist. 47, c. 4) de eo insuper ad nos pervenisse cognoscite quod solidos dederit ad usuras, quod vos oportet cum omni subtilitate requirere; et si ita constiterit, alium eligite, et ab hujusmodi vos persona sine mora suspendite. Nam nos amatoribus usurarum nulla ratione manus imponimus. Si vero subtili habita inquisitione hoc falsum esse patuerit, quia persona ejus nobis ignota est, 1087 et utrum ita sit de simplicitate ejus quod ad nos perlatum est ignoramus, cum decreto a vobis facto ad nos eum venire necesse est, ut, de vita moribusque ipsius sollicitius inquirentes, sensum quoque pariter agnoscamus; ut si huic judicio aptus exstiterit, vestra in eo, adjuvante Domino, desideria compleamus. Studii praeterea vestri sit etiam alium qui aptus sit providere (Dist. 61, c. 1), ut si forte huic ordini hic non videatur idoneus, sit in quem se vestra declinare possit electio. Nam grave cleri illius erit opprobrium, ut si hic fortasse approbatus non fuerit, alium se dicant qui eligi debeat non habere.

Chapter 646 of 846